라틴어 문장 검색

profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:8)
Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 11:1)
torpore corporum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:2)
Ad torporem corporum quod attinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:5)
Discutitur autem iste torpor triplici auxilio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:8)
illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:18)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium84)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장39)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장49)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION